Epistola I ad Timotheum*

Caput 6: Versus 17

Divitibus hujus saeculi.Supra egit de his qui divites volunt fieri, dicens eos incidere in tentationem et laqueum diaboli, hic agit de his qui divites sunt, monens eos non sperare in divitiis. Et quia dixit mala venire ex cupiditate, et contra suasit, ne viderentur divites abjecti, determinat.Non sublime.Non expavit Apostolus divitias, sed morbum earum, id est superbiam, quae est vermis divitum. Grandis animus est, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus est qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus est, egenus est, in carne turget, crepat in corde, mendicat, inflatus est, non plenus.Ad fruendum.Temporalia enim in hac vita dat Deus ad utendum, aeterna ad fruendum: illa, unde bona faciamus; ista unde boni efficiamur.
(* Traductions européennes)